Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

extemplo septem naves Punicae circumventae, fugam ceterae ceperunt. mille et septingenti fuere in navibus captis milites nautaeque, in his tres nobiles Carthaginiensium.

classis Romana incolumis, una tantum perforata navi, sed ea quoque ipsa reduce, in portum rediit.

secundum hanc pugnam nondum gnaris eius qui Messanae erant, Ti. Sempronius consul Messanam venit.

ei fretum intranti rex Hiero classem ornatam armatamque obviam duxit, transgressusque ex regia in praetoriam navem gratulatus sospitem cum exercitu et navibus advenisse precatusque prosperum ac felicem in Siciliam transitum,

statum deinde insulae et Carthaginiensium conata exposuit pollicitusque est, quo animo priore bello populum Romanum iuvenis adiuvisset, eo senem adiuturum;

frumentum vestimentaque sese legionibus consulis sociisque navalibus gratis praebiturum; grande periculum Lilybaeo maritumisque civitatibus esse, et quibusdam volentibus novas res fore.

ob haec consuli nihil cunctandum visum, quin Lilybaeum classe peteret. et rex regiaque classis una profecti. navigantes inde pugnatum ad Lilybaeum fusasque et captas hostium naves accepere.