Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cognitum ex captivis praeter viginti naves, cuius ipsi classis essent, in Italiam missas quinque et triginta alias quinqueremes Siciliam petere ad sollicitandos veteres socios;

Lilybaei occupandi praecipuam curam esse; credere eadem tempestate, qua ipsi disiecti forent, eam quoque classem ad insulas deiectam.

haec, sicut audita erant, rex M. Aemilio praetori, cuius Sicilia provincia erat, perscribit monetque, ut Lilybaeum firmo teneret praesidio.

extemplo et circa civitates a praetore missi legati tribunique, qui suos ad curam custodiae intenderent, et ante omnia Lilybaeum teneri apparatu belli, edicto proposito, ut socii navales decem dierum cocta cibaria ad naves deferrent,

ut, ubi signum datum esset, ne quid moram conscendendi faceret; perque omnem oram, qui ex speculis prospicerent adventantem hostium classem, missi.

itaque, quamquam de industria ita moderati cursum navium erant Carthaginienses, ut ante lucem accederent Lilybaeum, praesensum tamen est, quia et luna pernox erat et sublatis armamentis veniebant:

extemplo datum signum ex speculis et in oppido ad arma conclamatum est et in naves conscensum; pars militum in muris portarumque stationibus, pars in navibus erant.