Ars Poetica
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- ut pictura poesis: erit quae, si propius stes,
- te capiat magis, et quaedam, si longius abstes;
- haec amat obscurum, volet haec sub luce videri,
- iudicis argutum quae non formidat acumen;
- haec placuit semel, haec deciens repetita placebit.
- o maior iuvenum, quamvis et voce paterna
- fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum
- tolle memor, certis medium et tolerabile rebus
- recte concedi: consultus iuris et actor
- causarum mediocris abest virtute diserti
- Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus,
- sed tamen in pretio est: mediocribus esse poetis
- non homines, non Di, non concessere columnae.
- ut gratas inter mensas symphonia discors
- et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver
- offendunt, poterat duci quia cena sine istis:
- sic animis natum inventumque poema iuvandis,
- si paulum summo decessit, vergit ad imum.
- ludere qui nescit, campestribus abstinet armis
- indoctusque pilae discive trochive quiescit,