Ars Poetica

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. centuriae seniorum agitant expertia frugis,
  2. celsi praetereunt austera poemata Rhamnes:
  3. omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci
  4. lectorem delectando pariterque monendo.
  5. hic meret aera liber Sosiis, hic et mare transit
  6. et longum noto scriptori prorogat aevum.
  7. sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus:
  8. nam neque chorda sonum reddit quem volt manus et mens,
  9. poscentique gravem persaepe remittit acutum,
  10. nec semper feriet quodcumque minabitur arcus.
  11. verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis
  12. offendar maculis, quas aut incuria fudit
  13. aut humana parum cavit natura. quid ergo est?
  14. ut scriptor si peccat idem librarius usque,
  15. quamvis est monitus, venia caret, et citharoedus
  16. ridetur, chorda qui semper oberrat eadem,
  17. sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille,
  18. quem bis terve bonum cum risu miror; et idem
  19. indignor, quandoque bonus dormitat Homerus;
  20. verum operi longo fas est obrepere somnum.