Ars Poetica
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- ne spissae risum tollant inpune coronae:
- qui nescit versus, tamen audet fingere. quidni?
- liber et ingenuus, praesertim census equestrem
- summam nummorum vitioque remotus ab omni.
- tu nihil invita dices faciesve Minerva:
- id tibi iudicium est, ea mens. siquid tamen olim
- scripseris, in Meti descendat iudicis auris
- et patris et nostras nonumque prematur in annum
- membranis intus positis: delere licebit,
- quod non edideris, nescit vox missa reverti.
- silvestris homines sacer interpresque Deorum
- caedibus et victu foedo deterruit Orpheus,
- dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones;
- dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis,
- saxa movere sono testudinis et prece blanda
- ducere quo vellet. fuit haec sapientia quondam,
- publica privatis secernere, sacra profanis,
- concubitu prohibere vago, dare iura maritis,
- oppida moliri, leges incidere ligno.
- sic honor et nomen divinis vatibus atque