Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. ingenium, sibi quod vacuas desumpsit Athenas
  2. et studiis annos septem dedit insenuitque
  3. libris et curis, statua taciturnius exit
  4. plerumque et risu populum quatit: hic ego rerum
  5. fluctibus in mediis et tempestatibus urbis
  6. verba lyrae motura sonum conectere digner?
  7. Frater erat Romae consulti rhetor, ut [*]() alter
  8. alterius sermone meros audiret honores,
  9. Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille.[*]()
  10. qui minus argutos vexat furor iste poetas?
  11. carmina compono, hic elegos. mirabile visu
  12. caelatumque novem Musis opus! adspice primum,
  13. quanto cum fastu, quanto molimine circum-spectemus
  14. vacuam Romanis vatibus aedem!
  15. p.432
  16. mox etiam, si forte vacas, [*]() sequere et procul audi,
  17. quid ferat et qua re sibi nectat uterque coronam.
  18. caedimur et totidem plagis consumimus hostem
  19. lento Samnites ad lumina prima duello.
  20. discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis?
  21. quis nisi Callimachus? si plus adposcere visus,