Epistulae
Horace
Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.
- tres mihi convivae prope dissentire videntur,
- poscentes vario multum diversa palato,
- quid dem? quid non dem? renuis tu, quod [*]() iubet alter;
- quod petis, id sane est invisum acidumque duobus.
- Praeter cetera me Romaene poemata censes
- scribere posse inter tot curas totque labores?
- hic sponsum vocat, hic auditum scripta, relictis
- omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini,
- hic extremo in Aventino, visendus uterque;
- intervalla vides humane commoda. “verum
- purae [*]() sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.”
- festinat calidus mulis gerulisque redemptor,
- torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum,
- tristia robustis luctantur funera plaustris,
- hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:
- i nunc et versus tecum meditare canoros.
- scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem,[*]()
- rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra:
- tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos
- vis canere et contracta [*]() sequi vestigia vatum?
p.430