Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. fit Mimnermus et optivo cognomine crescit.
  2. multa fero, ut placem genus irritabile vatum,
  3. cum scribo et supplex populi suffragia capto;
  4. idem finitis studiis et mente recepta
  5. obturem patulas impune legentibus auris.
  6. Ridentur mala qui componunt carmina; verum
  7. gaudent scribentes et se venerantur et ultro,
  8. si taceas, laudant quidquid scripsere beati.
  9. at qui legitimum cupiet fecisse poema,
  10. cum tabulis animum censoris sumet honesti;
  11. audebit, quaecumque parum splendoris habebunt
  12. et sine pondere erunt et honore indigna ferentur,[*]()
  13. verba movere loco, quamvis invita recedant
  14. et versentur adhuc intra [*]() penetralia Vestae;
  15. p.434
  16. obscurata diu populo bonus eruet atque
  17. proferet in lucem speciosa vocabula rerum,
  18. quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis
  19. nunc situs informis premit et deserta vetustas;
  20. adsciscet nova, quae genitor produxerit usus.
  21. vemens et liquidus [*]() puroque simillimus amni