Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. Romae nutriri mihi contigit atque doceri
  2. iratus Grais quantum nocuisset Achilles.
  3. adiecere bonae paulo plus artis Athenae,
  4. scilicet ut vellem [*]() curvo dinoscere rectum
  5. atque inter silvas Academi quaerere verum.
  6. dura sed emovere loco me tempora grato
  7. p.428
  8. civilisque rudem belli tulit aestus in arma
  9. Caesaris Augusti non responsura lacertis.
  10. unde simul primum me dimisere Philippi,[*]()
  11. decisis humilem pennis inopemque paterni
  12. et laris et fundi, paupertas impulit audax
  13. ut versus facerem: sed quod non desit [*]() habentem
  14. quae poterunt umquam satis expurgare cicutae,
  15. ni melius dormire putem quam scribere versus?
  16. Singula de nobis anni praedantur euntes;
  17. eripuere iocos, Venerem, convivia, ludum;
  18. tendunt extorquere poemata: quid faciam vis?
  19. denique non omnes eadem mirantur amantque:
  20. carmine tu gaudes, hic delectatur iambis,
  21. ille Bioneis sermonibus et sale nigro.