Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. fundet opes Latiumque beabit divite lingua;
  2. luxuriantia compescet, nimis aspera sano
  3. levabit cultu, virtute carenti [*]() tollet,
  4. ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui
  5. nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur.
  6. Praetulerim scriptor delirus inersque videri,
  7. dum mea delectent mala me vel denique fallant,
  8. quam sapere et ringi. fuit haud ignobilis Argis, [*]()
  9. qui se credebat miros audire tragoedos
  10. in vacuo laetus sessor plausorque theatro;
  11. cetera qui vitae servaret munia recto
  12. more, bonus sane vicinus, amabilis hospes,
  13. comis in uxorem, posset qui ignoscere servis
  14. et signo laeso non insanire lagoenae,
  15. posset qui rupem et puteum vitare patentem.[*]()
  16. hic ubi cognatorum opibus curisque refectus
  17. expulit elleboro morbum bilemque meraco,
  18. et redit ad sese: “pol, me occidistis, amici,
  19. non servastis,” ait, “cui sic extorta voluptas
  20. et demptus per vim mentis gratissimus error.”