Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. inter quos referendus erit? veteresne poetas,
  2. an quos et praesens et postera respuat [*]() aetas?
  3. p.400
  4. “iste quidem veteres inter ponetur honeste,
  5. qui vel mense brevi vel toto est iunior anno.”
  6. utor permisso, caudaeque pilos ut equinae
  7. paulatim vello et demo unum, demo etiam [*]() unum,
  8. dum cadat [*]() elusus ratione ruentis acervi,
  9. qui redit in [*]() fastos [*]() et virtutem aestimat annis
  10. miraturque nihil nisi quod Libitina sacravit.
  11. Ennius et sapiens et fortis et alter Homerus,
  12. ut critici dicunt, leviter curare videtur,
  13. quo promissa cadant et somnia Pythagorea.
  14. Naevius in manibus non est et mentibus haeret
  15. paene recens? adeo sanctum est vetus omne poema,
  16. ambigitur quotiens, uter utro sit prior, aufert
  17. Pacuvius docti famam senis, Accius alti,
  18. dicitur Afrani toga convenisse Menandro,
  19. Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,
  20. vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.
  21. p.402
  22. hos ediscit [*]() et hos arto stipata theatro