Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. aestimat et, nisi quae terris semota suisque
  2. temporibus defuncta videt, fastidit et odit;
  3. sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantis,
  4. quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum
  5. vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis,
  6. pontificum libros, annosa volumina vatum
  7. dictitet [*]() Albano Musas in monte locutas.
  8. Si, quia Graiorum [*]() sunt antiquissima quaeque
  9. scripta vel optima, Romani pensantur eadem
  10. scriptores trutina, non est quod multa loquamur:
  11. nil intra est olea,[*]() nil extra est in nuce duri;
  12. venimus ad summum fortunae, pingimus atque
  13. psallimus et luctamur Achivis doctius [*]() unctis.
  14. Si meliora dies, ut vina, poemata reddit,
  15. scire velim, chartis pretium quotus arroget annus.
  16. scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter
  17. perfectos veteresque [*]() referri debet an inter
  18. vilis atque novos? excludat iurgia finis.
  19. est vetus atque probus, centum qui perficit annos.
  20. quid, qui deperiit minor uno mense vel anno,