Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. psallimus et luctamur Achivis doctius [*]() unctis.
  2. Si meliora dies, ut vina, poemata reddit,
  3. scire velim, chartis pretium quotus arroget annus.
  4. scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter
  5. perfectos veteresque [*]() referri debet an inter
  6. vilis atque novos? excludat iurgia finis.
  7. est vetus atque probus, centum qui perficit annos.
  8. quid, qui deperiit minor uno mense vel anno,
  9. inter quos referendus erit? veteresne poetas,
  10. an quos et praesens et postera respuat [*]() aetas?
  11. p.400
  12. “iste quidem veteres inter ponetur honeste,
  13. qui vel mense brevi vel toto est iunior anno.”
  14. utor permisso, caudaeque pilos ut equinae
  15. paulatim vello et demo unum, demo etiam [*]() unum,
  16. dum cadat [*]() elusus ratione ruentis acervi,
  17. qui redit in [*]() fastos [*]() et virtutem aestimat annis
  18. miraturque nihil nisi quod Libitina sacravit.
  19. Ennius et sapiens et fortis et alter Homerus,
  20. ut critici dicunt, leviter curare videtur,
  21. quo promissa cadant et somnia Pythagorea.