Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. urit enim fulgore suo, qui praegravat artis
  2. infra se positas; exstinctus amabitur idem.
  3. praesenti tibi maturos largimur honores,
  4. iurandasque tuum per numen [*]() ponimus aras,
  5. nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
  6. Sed tuus hic [*]() populus sapiens et iustus in uno,
  7. te nostris ducibus, te Grais anteferendo,
  8. p.398
  9. cetera nequaquam simili ratione modoque
  10. aestimat et, nisi quae terris semota suisque
  11. temporibus defuncta videt, fastidit et odit;
  12. sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantis,
  13. quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum
  14. vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis,
  15. pontificum libros, annosa volumina vatum
  16. dictitet [*]() Albano Musas in monte locutas.
  17. Si, quia Graiorum [*]() sunt antiquissima quaeque
  18. scripta vel optima, Romani pensantur eadem
  19. scriptores trutina, non est quod multa loquamur:
  20. nil intra est olea,[*]() nil extra est in nuce duri;
  21. venimus ad summum fortunae, pingimus atque