Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. Naevius in manibus non est et mentibus haeret
  2. paene recens? adeo sanctum est vetus omne poema,
  3. ambigitur quotiens, uter utro sit prior, aufert
  4. Pacuvius docti famam senis, Accius alti,
  5. dicitur Afrani toga convenisse Menandro,
  6. Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,
  7. vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.
  8. p.402
  9. hos ediscit [*]() et hos arto stipata theatro
  10. spectat Roma potens; habet hos numeratque poetas
  11. ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo.
  12. Interdum volgus rectum videt, est ubi peccat,
  13. si veteres ita miratur laudatque poetas,
  14. ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat.
  15. si quaedam nimis antique, si pleraque dure
  16. dicere credit eos, ignave multa fatetur,
  17. et sapit et mecum facit et Iove iudicat aequo,
  18. non equidem insector delendave [*]() carmina Livi [*]()
  19. esse reor, memini quae plagosum mihi parvo
  20. Orbilium dictare; sed emendata videri
  21. pulchraque et exactis minimum distantia miror,