Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. Cum tot sustineas et tanta negotia solus,
  2. res Italas armis tuteris, moribus ornes,
  3. legibus emendes, in publica commoda peccem,
  4. si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
  5. Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux,
  6. post ingentia facta [*]() deorum in templa recepti,
  7. dum terras hominumque colunt genus, aspera bella
  8. componunt, agros assignant, oppida condunt,
  9. ploravere suis non respondere favorem
  10. speratum meritis, diram qui contudit hydram
  11. notaque [*]() fatali portenta labore subegit,
  12. comperit invidiam supremo fine domari,
  13. urit enim fulgore suo, qui praegravat artis
  14. infra se positas; exstinctus amabitur idem.
  15. praesenti tibi maturos largimur honores,
  16. iurandasque tuum per numen [*]() ponimus aras,
  17. nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
  18. Sed tuus hic [*]() populus sapiens et iustus in uno,
  19. te nostris ducibus, te Grais anteferendo,
  20. p.398
  21. cetera nequaquam simili ratione modoque