Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. detrimenta, fugas servorum, incendia ridet;
  2. non fraudem socio puerove incogitat [*]() ullam
  3. pupillo; vivit siliquis et pane secundo;
  4. militiae quamquam piger et malus, utilis urbi,
  5. si das hoc, parvis quoque rebus magna iuvari.
  6. os tenerum pueri balbumque poeta figurat,
  7. torquet ab obscenis iam nunc sermonibus aurem,
  8. mox etiam pectus praeceptis format amicis,
  9. asperitatis et invidiae corrector et irae,
  10. recte facta refert, orientia tempora notis
  11. instruit exemplis, inopem solatur et aegrum,
  12. castis cum pueris ignara puella mariti
  13. disceret unde preces, vatem ni Musa dedisset?
  14. poscit opem chorus et praesentia numina sentit,
  15. caelestis implorat aquas docta prece blandus,[*]()
  16. avertit morbos, metuenda pericula pellit,
  17. p.408
  18. impetrat et pacem et locupletem frugibus annum,
  19. carmine di superi placantur, carmine Manes.
  20. Agricolae prisci, fortes parvoque beati,
  21. condita post frumenta levantes tempore festo