Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem,
  2. cum sociis operum et pueris [*]() et coniuge fida.
  3. Tellurem porco, Silvanum lacte piabant,
  4. floribus et vino Genium memorem brevis aevi,
  5. Fescennina per hunc inventa [*]() licentia morem
  6. versibus alternis opprobria rustica fudit,
  7. libertasque recurrentis accepta per annos
  8. lusit amabiliter, donec iam saevus apertam
  9. in rabiem coepit verti iocus et per honestas
  10. ire domos impune minax, doluere cruento
  11. dente lacessiti; fuit intactis quoque cura
  12. condicione super communi; quin etiam lex
  13. poenaque lata,[*]() malo quae nollet carmine quemquam
  14. describi: vertere modum, formidine fustis
  15. ad bene dicendum delectandumque redacti.
  16. Graecia capta ferum victorem cepit et artis
  17. intulit agresti Latio, sic horridus ille
  18. p.410
  19. defluxit numerus [*]() Saturnius, et grave virus
  20. munditiae pepulere [*](); sed in longum tamen aevum
  21. manserunt hodieque manent vestigia ruris.