Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. “non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis
  2. p.298
  3. porrectus spatiis nec multae prodigus herbae:
  4. Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.”
  5. parvum parva decent: mihi iam non regia Roma,
  6. sed vacuum Tibur placet aut imbelle Tarentum.
  7. Strenuus et fortis causisque Philippus agendis
  8. clarus, ab officiis octavam circiter horam
  9. dum redit atque Foro nimium distare Carinas
  10. iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt,
  11. adrasum quendam vacua tonsoris in umbra
  12. cultello proprios [*]() purgantem [*]() leniter unguis.
  13. Demetri, (puer hic non laeve iussa Philippi
  14. accipiebat) “abi, quaere et refer, unde domo, quis,
  15. cuius fortunae, quo sit patre quove patrono.”
  16. it,[*]() redit et narrat, Voltcium nomine Menam,
  17. praeconem, tenui censu, sine crimine, notum
  18. et properare loco [*]() et cessare et quaerere et uti,
  19. gaudentem parvisque sodalibus et lare certo [*]()
  20. et ludis et post decisa negotia Campo.
  21. “scitari libet ex ipso quodcumque refers: dic