Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. ad cenam veniat.” non sane credere Mena,
  2. mirari secum tacitus, quid multa? benigne,
  3. respondet.[*]() neget [*]() ille mihi? “negat improbus et te
  4. neglegit aut horret.” Volteium mane Philippus
  5. vilia vendentem tunicato scruta popello
  6. occupat et salvere iubet prior, ille Philippo
  7. excusare laborem et mercennaria vincla,
  8. p.300
  9. quod non mane domum venisset, denique quod non
  10. providisset [*]() eum. “sic ignovisse putato
  11. me tibi, si cenas hodie mecum.” ut libet. “ergo
  12. post nonam venies: nunc i, rem strenuus auge.”
  13. ut ventum ad cenam est,[*]() dicenda tacenda locutus
  14. tandem dormitum dimittitur. Hic ubi saepe
  15. occultum visus decurrere piscis ad hamum,
  16. mane cliens et iam certus conviva, iubetur
  17. rura suburbana indictis comes ire Latinis,
  18. impositus mannis arvum caelumque Sabinum
  19. non cessat laudare, videt ridetque Philippus,
  20. et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,
  21. dum septem donat sestertia, mutua septem