Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. haec seges ingratos [*]() tulit et feret omnibus annis,
  2. vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus,
  3. nec tamen ignorat quid distent aera lupinis.
  4. dignum praestabo me etiam pro laude merentis.
  5. quod si me noles usquam discedere, reddes
  6. forte latus, nigros angusta fronte capillos,
  7. reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et
  8. inter vina fugam Cinarae maerere protervae.
  9. Forte per angustam tenuis volpecula [*]() rimam
  10. repserat in cumeram [*]() frumenti, pastaque rursus
  11. ire foras pleno tendebat corpore frustra;
  12. cui mustela procul, si vis, ait, “effugere istinc,
  13. macra cavum repetes artum, quem macra subisti.”
  14. hac ego si compellor imagine, cuncta resigno;
  15. nec somnum plebis laudo satur altilium nec
  16. otia divitiis Arabum Uberrima muto.
  17. saepe verecundum laudasti, rexque paterque
  18. audisti coram nec verbo parcius absens:
  19. inspice si possum donata reponere laetus.
  20. haud [*]() male Telemachus, proles parientis [*]() Ulixei: