Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. quae circumvolitas agilis thyma? non tibi parvum
  2. ingenium, non incultum est et [*]() turpiter hirtum.
  3. seu linguam causis acuis seu civica iura
  4. respondere [*]() paras seu condis amabile carmen,
  5. prima feres hederae victricis praemia, quod si
  6. frigida curarum fomenta relinquere posses,
  7. quo te caelestis sapientia duceret, ires.[*]() hoc opus,
  8. hoc studium parvi properemus et ampli,
  9. si patriae volumus, si nobis vivere cari.
  10. Debes hoc etiam rescribere, sit [*]() tibi curae
  11. quantae conveniat Munatius; an male sarta
  12. gratia nequiquam coit et rescinditur? at [*]() vos
  13. seu calidus sanguis seu rerum inscitia vexat
  14. indomita cervice feros, ubicumque locorum
  15. vivitis, indigni fraternum rumpere foedus,
  16. pascitur in vestrum reditum votiva iuvenca.
  17. p.274
  1. Albi, nostrorum sermonum candide iudex,
  2. quid nunc te dicam facere in regione Pedana?
  3. scribere quod Cassi Parmensis opuscula vincat,
  4. an tacitum silvas inter reptare salubris,