Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. Iuli Flore, quibus terrarum militet oris
  2. Claudius Augusti privignus, scire laboro.
  3. Thracane [*]() vos Hebrusque nivali compede vinctus,
  4. an freta vicinas inter currentia turris,[*]()
  5. an pingues Asiae campi collesque morantur?
  6. Quid studiosa cohors operum struit? hoc quoque curo.
  7. quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?
  8. bella quis et paces longum diffundit in aevum?
  9. quid Titius, Romana brevi venturus in ora?
  10. Pindarici fontis qui non expalluit haustus,
  11. fastidire lacus et rivos ausus apertos, ut valet?
  12. ut meminit nostri? fidibusne Latinis
  13. Thebanos aptare modos studet auspice Musa,
  14. an tragica desaevit et ampullatur in arte?
  15. quid mihi Celsus agit? monitus multumque monendus,
  16. privatas ut quaerat opes et tangere vitet
  17. p.272
  18. scripta Palatinus quaecumque recepit Apollo,
  19. ne, si forte suas repetitum venerit olim
  20. grex avium plumas, moveat cornicula [*]() risum
  21. furtivis nudata coloribus, ipse quid audes?