Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. ut lippum pictae tabulae, fomenta [*]() podagram,
  2. auriculas citharae collecta sorde dolentis.
  3. sincerum est nisi vas, quodcumque infundis acescit.
  4. Sperne voluptates; nocet empta dolore voluptas,
  5. semper avarus eget; certum voto pete finem.
  6. invidus alterius macrescit rebus opimis;
  7. invidia Siculi non invenere tyranni
  8. maius tormentum, qui non moderabitur irae, [*]()
  9. infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens,[*]()
  10. dum poenas odio per vim festinat inulto,
  11. ira furor brevis est: animum rege; qui nisi paret
  12. imperat; hunc frenis, hunc tu compesce catena.[*]()
  13. Fingit equum tenera docilem cervice magister
  14. ire viam qua [*]() monstret eques; venaticus, ex quo
  15. tempore cervinam pellem latravit in aula,
  16. militat in silvis catulus, nunc adhibe puro
  17. pectore verba puer, nunc te melioribus offer,
  18. quo semel est imbuta recens, servabit odorem
  19. testa diu. quod si cessas aut strenuus anteis,
  20. nec tardum opperior nec praecedentibus insto.