Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. Ut iugulent hominem, surgunt de nocte latrones;
  2. ut te ipsum serves, non expergisceris? atqui [*]()
  3. si noles [*]() sanus, curres [*]() hydropicus; et ni
  4. posces ante diem librum cum lumine, si non
  5. intendes animum studiis et rebus honestis,
  6. invidia vel amore vigil torquebere. nam cur
  7. quae laedunt oculum [*]() festinas demere; si quid [*]()
  8. est animum, differs curandi tempus in annum?
  9. dimidium facti qui coepit habet; sapere aude;
  10. incipe! qui recte vivendi [*]() prorogat horam,
  11. rusticus exspectat dum defluat amnis; at ille
  12. labitur et labetur in omne volubilis aevum
  13. Quaeritur argentum puerisque beata creandis
  14. uxor, et incultae pacantur vomere silvae:
  15. p.266
  16. quod satis est cui contingit,[*]() nihil amplius optet.
  17. non domus et fundus, non aeris acervus et auri
  18. aegroto domini deduxit corpore febris,
  19. non animo curas; valeat possessor oportet,
  20. si comportatis rebus bene cogitat uti.
  21. qui cupit aut metuit, iuvat illum sic domus et res,