Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. inter Peliden festinat et inter Atriden;
  2. hunc [*]() amor, ira quidem communiter urit utrumque,
  3. quidquid delirant reges, plectuntur Achivi.
  4. seditione, dolis, scelere atque libidine et ira
  5. Iliacos intra muros peccatur et extra.
  6. Rursus, quid virtus et quid sapientia possit,
  7. utile proposuit nobis exemplar Ulixen,
  8. p.264
  9. qui domitor Troiae multorum providus urbes
  10. et mores hominum inspexit, latumque per aequor,
  11. dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa
  12. pertulit, adversis rerum immersabilis undis.
  13. Sirenum voces et Circae pocula nosti;
  14. quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,
  15. sub domina meretrice fuisset turpis et excors,
  16. vixisset canis immundus vel amica luto sus.
  17. nos numerus sumus et fruges consumere nati,
  18. sponsi Penelopae nebulones, Alcinoique
  19. in cute curanda plus aequo operata iuventus,
  20. cui pulchrum fuit in medios dormire dies et
  21. ad strepitum citharae cessatum ducere curam.[*]()