Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa
  2. pertulit, adversis rerum immersabilis undis.
  3. Sirenum voces et Circae pocula nosti;
  4. quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,
  5. sub domina meretrice fuisset turpis et excors,
  6. vixisset canis immundus vel amica luto sus.
  7. nos numerus sumus et fruges consumere nati,
  8. sponsi Penelopae nebulones, Alcinoique
  9. in cute curanda plus aequo operata iuventus,
  10. cui pulchrum fuit in medios dormire dies et
  11. ad strepitum citharae cessatum ducere curam.[*]()
  12. Ut iugulent hominem, surgunt de nocte latrones;
  13. ut te ipsum serves, non expergisceris? atqui [*]()
  14. si noles [*]() sanus, curres [*]() hydropicus; et ni
  15. posces ante diem librum cum lumine, si non
  16. intendes animum studiis et rebus honestis,
  17. invidia vel amore vigil torquebere. nam cur
  18. quae laedunt oculum [*]() festinas demere; si quid [*]()
  19. est animum, differs curandi tempus in annum?
  20. dimidium facti qui coepit habet; sapere aude;