Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. incipe! qui recte vivendi [*]() prorogat horam,
  2. rusticus exspectat dum defluat amnis; at ille
  3. labitur et labetur in omne volubilis aevum
  4. Quaeritur argentum puerisque beata creandis
  5. uxor, et incultae pacantur vomere silvae:
  6. p.266
  7. quod satis est cui contingit,[*]() nihil amplius optet.
  8. non domus et fundus, non aeris acervus et auri
  9. aegroto domini deduxit corpore febris,
  10. non animo curas; valeat possessor oportet,
  11. si comportatis rebus bene cogitat uti.
  12. qui cupit aut metuit, iuvat illum sic domus et res,
  13. ut lippum pictae tabulae, fomenta [*]() podagram,
  14. auriculas citharae collecta sorde dolentis.
  15. sincerum est nisi vas, quodcumque infundis acescit.
  16. Sperne voluptates; nocet empta dolore voluptas,
  17. semper avarus eget; certum voto pete finem.
  18. invidus alterius macrescit rebus opimis;
  19. invidia Siculi non invenere tyranni
  20. maius tormentum, qui non moderabitur irae, [*]()
  21. infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens,[*]()