Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. Troiam belli scriptorem. Maxime Lolli,
  2. dum tu declamas Romae, Praeneste relegi;
  3. qui quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non,
  4. planius [*]() ac melius Chrysippo et Crantore dicit,
  5. cur ita crediderim, nisi quid te distinet,[*]() audi.
  6. Fabula, qua Paridis propter narratur amorem
  7. Graecia barbariae lento collisa duello,
  8. stultorum regum et populorum continet aestus.[*]()
  9. Antenor censet belli [*]() praecidere causam:
  10. quid [*]() Paris? ut salvus regnet vivatque beatus
  11. cogi posse negat. Nestor componere litis
  12. inter Peliden festinat et inter Atriden;
  13. hunc [*]() amor, ira quidem communiter urit utrumque,
  14. quidquid delirant reges, plectuntur Achivi.
  15. seditione, dolis, scelere atque libidine et ira
  16. Iliacos intra muros peccatur et extra.
  17. Rursus, quid virtus et quid sapientia possit,
  18. utile proposuit nobis exemplar Ulixen,
  19. p.264
  20. qui domitor Troiae multorum providus urbes
  21. et mores hominum inspexit, latumque per aequor,