Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. Libera per vacuum posui vestigia princeps,
  2. non aliena meo pressi pede. qui sibi fidet, [*]()
  3. dux reget [*]() examen. Parios [*]() ego primus iambos
  4. ostendi Latio, numeros animosque secutus
  5. Archilochi, non res et agentia verba Lycamben.
  6. ac ne me foliis ideo brevi oribus ornes,
  7. quod timui mutare modos et carminis artem,
  8. temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho,
  9. temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar,
  10. nec socerum quaerit, quem versibus oblinat [*]() atris,
  11. nec sponsae laqueum famoso carmine nectit,
  12. hunc ego, non alio dictum prius ore, Latinus [*]()
  13. volgavi fidicen. iuvat immemorata ferentem
  14. ingenuis [*]() oculisque legi manibusque teneri.
  15. Scire velis, mea cur ingratus opuscula lector
  16. laudet ametque domi, premat extra limen iniquus:
  17. non ego ventosae plebis suffragia venor
  18. impensis cenarum et tritae munere vestis;
  19. non ego, nobilium scriptorum auditor [*]() et ultor,
  20. p.384
  21. grammaticas ambire tribus et pulpita dignor.