Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. Prisco si credis, Maecenas docte, Cratino,
  2. nulla placere diu nec vivere carmina possunt,
  3. quae scribuntur aquae potoribus. [*]() ut male sanos
  4. adscripsit Liber Satyris Faunisque poetas,
  5. vina fere dulces oluerunt mane Camenae.
  6. laudibus arguitur vini vinosus Homerus;
  7. Ennius ipse pater numquam nisi potus ad arma
  8. prosiluit dicenda. “Forum Putealque Libonis
  9. mandabo siccis, adimam cantare severis :”
  10. hoc simul edixi,[*]() non cessavere poetae
  11. nocturno certare mero, putere diurno,
  12. quid? si quis voltu torvo ferus et pede nudo
  13. exiguaeque togae simulet textore [*]() Catonem,
  14. virtutemne repraesentet moresque Catonis?
  15. rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua,[*]()
  16. dum studet urbanus tenditque disertus haberi.
  17. p.382
  18. decipit exemplar vitiis imitabile: quod si
  19. pallorem [*]() casu, biberent exsangue cuminum.
  20. o imitatores, servum pecus, ut mihi saepe
  21. bilem, saepe iocum vestri movere tumultus!