Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. tuterisque tuo fidentem [*]() praesidio: qui
  2. dente Theonino cum circumroditur, ecquid [*]()
  3. ad te post paulo ventura pericula sentis?
  4. nam tua res agitur, paries cum proximus ardet,
  5. et neglecta solent incendia sumere vires.
  6. Dulcis inexpertis cultura potentis amici:
  7. expertus metuit.[*]() tu, dum tua navis in alto est,
  8. hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura.
  9. oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,
  10. sedatum celeres, agilem navumque remissi;
  11. potores bibuli media de nocte Falerni [*]()
  12. oderunt porrecta negantem pocula, quamvis
  13. nocturnos iures te formidare tepores.
  14. p.376
  15. deme supercilio nubem: plerumque modestus
  16. occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.
  17. Inter cuncta leges et percontabere doctos,
  18. qua ratione queas traducere leniter aevum,
  19. num te semper inops agitet vexetque cupido,
  20. num [*]() pavor et rerum mediocriter utilium spes,
  21. virtutem doctrina paret Naturane donet,