Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. partitur lintres exercitus, Actia pugna
  2. te duce per pueros hostili more [*]() refertur;
  3. adversarius est frater, lacus Hadria, donec
  4. alterutrum velox Victoria fronde coronet,
  5. consentire suis studiis qui crediderit te,
  6. fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
  7. p.374
  8. Protinus ut moneam (si quid monitoris eges tu)
  9. quid de quoque viro et cui dicas, saepe videto,
  10. percontatorem fugito: nam garrulus idem est,
  11. nec retinent patulae commissa fideliter aures,
  12. et semel emissum volat irrevocabile verbum,
  13. non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerve
  14. intra marmoreum venerandi limen amici,
  15. ne dominus pueri [*]() pulchri caraeve puellae
  16. munere te parvo beet aut incommodus angat.
  17. qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox
  18. incutiant aliena tibi peccata pudorem,
  19. fallimur et quondam non dignum tradimus: ergo
  20. quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri,
  21. ut penitus notum, si temptent crimina, serves