Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. gratia sic fratrum geminorum, Amphionis atque
  2. Zethi, dissiluit, donec suspecta severo
  3. conticuit lyra. fraternis cessisse putatur
  4. moribus Amphion: tu cede potentis amici
  5. p.372
  6. lenibus imperiis, quotiensque educet [*]() in agros
  7. Aetolis [*]() onerata plagis iumenta canesque,
  8. surge et inhumanae senium depone Camenae,
  9. cenes ut pariter pulmenta laboribus empta:
  10. Romanis sollemne viris opus, utile famae
  11. vitaeque et membris; praesertim cum valeas et
  12. vel cursu superare canem vel viribus aprum
  13. possis, adde virilia quod speciosius arma
  14. non est qui tractet; scis, quo clamore coronae
  15. proelia sustineas campestria; denique saevam
  16. militiam puer et Cantabrica bella tulisti
  17. sub duce qui templis Parthorum signa refigit
  18. nunc et, si quid abest. Italis [*]() adiudicat armis.[*]()
  19. Ac ne te retrahas et inexcusabilis absis,
  20. quamvis nil extra numerum fecisse modumque
  21. curas, interdum nugaris rure paterno: