Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. Quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat,
  2. gloria quem supra vires et vestit et unguit,
  3. quem tenet argenti sitis importuna famesque,
  4. quem paupertatis pudor et fuga, dives amicus,
  5. saepe decem vitiis instructior, odit et horret,
  6. aut, si non odit, regit ac veluti pia mater
  7. plus quam se sapere et virtutibus esse priorem
  8. volt et ait prope vera: “meae (contendere noli)
  9. stultitiam patiuntur opes; tibi parvola res est.
  10. arta decet sanum comitem toga; desine mecum
  11. certare.” Eutrapelus, cuicumque nocere volebat,
  12. vestimenta dabat pretiosa: “beatus enim iam
  13. cum pulchris tunicis sumet [*]() nova consilia et spes,
  14. dormiet in lucem, scorto postponet honestum
  15. officium, nummos alienos pascet, ad imum
  16. Thraex erit aut holitoris aget [*]() mercede caballum.”
  17. Arcanum neque tu scrutaberis illius [*]() umquam,
  18. commissumque teges et vino tortus et ira.
  19. nec tua laudabis studia aut aliena reprendes, [*]()
  20. nec, cum venari volet ille, poemata panges.[*]()