Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis et scis,
  2. quo tandem pacto deceat maioribus uti,
  3. disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si
  4. caecus iter monstrare velit; tamen aspice si quid
  5. et nos, quod cures proprium fecisse, loquantur.
  6. Si te grata quies et primam somnus in horam
  7. delectat, si te pulvis strepitusque rotarum,
  8. si laedit [*]() caupona, Ferentinum ire iubebo,
  9. nam neque divitibus contingunt gaudia solis,
  10. nec vixit male, qui natus moriensque fefellit.
  11. si prodesse tuis pauloque benignius ipsum
  12. te tractare voles, accedes siccus ad unctum.[*]()
  13. “Si pranderet holus patienter, regibus uti
  14. nollet Aristippus.” “si sciret regibus uti,
  15. fastidiret holus qui me notat.” utrius horum
  16. verba probes et facta doce, vel iunior audi
  17. cur sit Aristippi potior sententia, namque
  18. mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt:
  19. p.362
  20. “scurror ego ipse mihi, populo tu; rectius [*]() hoc et
  21. splendidius multo est. equus ut me portet, alat rex,