Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. officium facio; tu poscis vilia, verum [*]()
  2. dante minor, quamvis fers te nullius egentem.”
  3. omnis Aristippum decuit color et status et res,
  4. temptantem maiora, fere praesentibus aequum,
  5. contra, quem duplici panno patientia velat,
  6. mirabor, vitae via si conversa decebit.
  7. alter purpureum non exspectabit amictum,
  8. quidlibet indutus celeberrima per loca [*]() vadet,
  9. personamque feret non inconcinnus utramque;
  10. alter Mileti textam cane peius et angui
  11. vitabit [*]() chlamydem, morietur frigore, si non
  12. rettuleris pannum. refer et sine vivat ineptus.
  13. Res gerere et captos ostendere civibus hostis
  14. attingit solium Iovis et caelestia temptat:
  15. principibus placuisse viris non ultima laus est.
  16. non cuivis homini contingit adire Corinthum.
  17. sedit qui timuit ne non succederet. “Esto.
  18. quid, qui pervenit,[*]() fecitne viriliter?” atqui
  19. hic est aut nusquam, quod quaerimus, hic onus horret,
  20. ut parvis animis et parvo corpore maius;