GetPassage urn:cts:latinLit:phi0893.phi005.perseus-lat2:1.17.1-1.17.20 urn:cts:latinLit:phi0893.phi005.perseus-lat2:1.17.1-1.17.20
Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis et scis,quo tandem pacto deceat maioribus uti,disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut sicaecus iter monstrare velit; tamen aspice si quidet nos, quod cures proprium fecisse, loquantur. Si te grata quies et primam somnus in horamdelectat, si te pulvis strepitusque rotarum,si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo,nam neque divitibus contingunt gaudia solis,nec vixit male, qui natus moriensque fefellit. si prodesse tuis pauloque benignius ipsumte tractare voles, accedes siccus ad unctum.“Si pranderet holus patienter, regibus utinollet Aristippus.” “si sciret regibus uti,fastidiret holus qui me notat.” utrius horum verba probes et facta doce, vel iunior audicur sit Aristippi potior sententia, namquemordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt:“scurror ego ipse mihi, populo tu; rectius hoc etsplendidius multo est. equus ut me portet, alat rex,