Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. neu, si te populus sanum recteque valentem
  2. dictitet, occultam febrem sub tempus [*]() edendi
  3. dissimules, donec manibus tremor incidat unctis.
  4. stultorum incurata pudor malus ulcera celat.
  5. Si quis bella tibi terra pugnata marique
  6. dicat et his verbis vacuas permulceat auris:
  7. “tene magis salvum populus velit an populum tu,
  8. servet in ambiguo, qui consulit et tibi et urbi,
  9. Iuppiter,” Augusti laudes agnoscere possis:
  10. cum pateris [*]() sapiens emendatusque vocari,
  11. respondesne tuo, dic sodes, nomine? “nempe
  12. vir bonus et prudens dici delector ego ac tu.”
  13. qui dedit hoc hodie, cras, si volet, auferet, ut [*]() si
  14. detulerit fasces indigno, detrahet [*]() idem.
  15. pone, meum est inquit: pono tristisque recedo.
  16. idem si clamet furem, neget esse pudicum,
  17. contendat laqueo collum pressisse paternum,
  18. mordear opprobriis falsis mutemque colores?
  19. falsus honor iuvat et mendax infamia terret
  20. quem nisi mendosum et medicandum [*]()? Vir bonus est quis?