Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. “qui consulta patrum, qui leges imaque servat,
  2. quo multae magnaeque secantur iudice lites,
  3. quo res sponsore [*]() et quo causae teste tenentur.”
  4. sed videt hunc omnis domus et vicinia tota
  5. introrsum [*]() turpem, speciosum pelle decora.
  6. nec furtum feci nec fugi, si mihi dicat [*]()
  7. servus, habes pretium, loris non ureris, aio.
  8. non hominem occidi:non pasces in cruce corvos.
  9. sum bonus et frugi : renuit negitatque [*]() Sabellus.
  10. cautus enim metuit foveam lupus accipiterque
  11. suspectos [*]() laqueos et opertum miluus hamum,
  12. oderunt peccare boni virtutis amore,
  13. tu nihil admittes in te formidine poenae:
  14. sit spes fallendi, miscebis sacra profanis.
  15. nam de mille fabae modiis cum surripis unum,
  16. damnum est, non facinus, mihi pacto lenius isto.
  17. vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal,
  18. quandocumque deos vel porco vel bove placat,
  19. Line pater! clare, clare cum dixit, Apollo!
  20. labra movet metuens audiri: “pulchra Laverna,