Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. Ne perconteris, fundus meus, optime Quincti,
  2. arvo pascat erum an bacis opulentet olivae,
  3. pomisne an pratis [*]() an amicta [*]() vitibus ulmo,
  4. scribetur tibi forma loquaciter et situs agri.
  5. Continui montes, ni [*]() dissocientur opaca
  6. valle, sed ut veniens dextrum latus aspiciat sol,
  7. laevum discedens [*]() curru [*]() fugiente vaporet.
  8. temperiem laudes, quid si [*]() rubicunda benigni [*]()
  9. corna vepres et pruna ferant? si [*]() quercus et ilex
  10. multa fruge pecus, multa dominum iuvet umbra?
  11. dicas adductum propius frondere Tarentum,
  12. fons etiam rivo dare nomen idoneus, ut nec
  13. frigidior Thracam nec purior ambiat Hebrus,
  14. infirmo capiti fluit utilis, utilis [*]() alvo.
  15. hae latebrae dulces, etiam, si credis, amoenae,
  16. incolumem tibi me praestant Septembribus horis.
  17. p.352
  18. Tu recte vivis, si curas esse quod audis,
  19. iactamus iam pridem omnis te Roma beatum;
  20. sed vereor ne cui de te plus quam tibi credas,
  21. neve putes alium sapiente bonoque beatum,