Epistulae
Horace
Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.
- sulfura contemni vicus gemit, invidus aegris,
- qui caput et stomachum supponere fontibus audent
- Clusinis [*]() Gabiosque petunt et frigida rura.
- mutandus locus est et deversoria [*]() nota
- praeteragendus equus, “quo tendis? non mihi Cumas
- est iter aut Baias,” laeva stomachosus habena
- dicet [*]() eques; sed equi frenato [*]() est auris in ore);
- maior utrum populum frumenti copia pascat;
- collectosne bibant imbres puteosne perennis
- iugis [*]() aquae (nam vina nihil moror illius orae:
- rure meo possum quidvis perferre patique;
- ad mare cum veni, generosum et lene requiro,
- quod curas abigat, quod cum spe divite manet
- in venas animumque meum, quod verba ministret,
- quod me Lucanae iuvenem commendet [*]() amicae);
- tractus uter pluris lepores, uter educet apros;
- utra magis piscis et echinos aequora celent,
- pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti,
- scribere te nobis, tibi nos accredere par est.
- Maenius,[*]() ut rebus maternis atque paternis
p.346