Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. Nunc age, quid nostrum concentum [*]() dividat audi.
  2. quem tenues decuere togae nitidique capilli,
  3. quem scis immunem Cinarae placuisse rapaci,
  4. quem bibulum liquidi media de luce Falerni,
  5. cena brevis iuvat et prope rivum somnus in herba;
  6. nec lusisse pudet, sed non incidere ludum,
  7. non istic obliquo oculo mea commoda quisquam
  8. limat, non odio obscuro morsuque venenat:
  9. rident vicini glaebas et saxa moventem.
  10. cum servis urbana diaria [*]() rodere mavis;
  11. horum tu in numerum voto ruis: invidet usum
  12. lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti,
  13. optat ephippia bos, piger optat arare caballus.
  14. quam scit uterque libens censebo exerceat artem.
  15. p.342
  1. Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,
  2. quorum hominum regio et qualis via (nam mihi Baias
  3. Musa supervacuas Antonius, et tamen illis
  4. me facit invisum, gelida cum perluor unda
  5. per medium frigus, sane murteta relinqui
  6. dictaque cessantem nervis elidere morbum