Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. cui placet alterius, sua nimirum est odio sors.[*]()
  2. stultus uterque locum immeritum causatur inique:
  3. in culpa est animus, qui se non effugit umquam.
  4. Tu mediastinus tacita prece rura petebas,
  5. nunc urbem et ludos et balnea vilicus optas:
  6. me constare mihi scis et discedere tristem
  7. quandocumque trahunt invisa negotia Romam,
  8. non eadem miramur; eo disconvenit inter
  9. meque et te. nam quae [*]() deserta et inhospita tesqua
  10. credis, amoena vocat mecum qui sentit, et odit
  11. p.340
  12. quae tu pulchra putas, fornix tibi et uncta popina
  13. incutiunt urbis desiderium, video, et quod
  14. angulus iste feret piper et tus ocius uva,
  15. nec vicina subest vinum praebere taberna
  16. quae possit [*]() tibi, nec meretrix tibicina, cuius
  17. ad strepitum salias terrae gravis; et tamen urges
  18. iampridem non tacta ligonibus arva bovemque
  19. disiunctum curas et strictis frondibus exples;
  20. addit opus pigro rivus, si decidit imber,
  21. multa mole docendus aprico parcere prato.