Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. quae tu pulchra putas, fornix tibi et uncta popina
  2. incutiunt urbis desiderium, video, et quod
  3. angulus iste feret piper et tus ocius uva,
  4. nec vicina subest vinum praebere taberna
  5. quae possit [*]() tibi, nec meretrix tibicina, cuius
  6. ad strepitum salias terrae gravis; et tamen urges
  7. iampridem non tacta ligonibus arva bovemque
  8. disiunctum curas et strictis frondibus exples;
  9. addit opus pigro rivus, si decidit imber,
  10. multa mole docendus aprico parcere prato.
  11. Nunc age, quid nostrum concentum [*]() dividat audi.
  12. quem tenues decuere togae nitidique capilli,
  13. quem scis immunem Cinarae placuisse rapaci,
  14. quem bibulum liquidi media de luce Falerni,
  15. cena brevis iuvat et prope rivum somnus in herba;
  16. nec lusisse pudet, sed non incidere ludum,
  17. non istic obliquo oculo mea commoda quisquam
  18. limat, non odio obscuro morsuque venenat:
  19. rident vicini glaebas et saxa moventem.
  20. cum servis urbana diaria [*]() rodere mavis;