Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. Vilice silvarum et milli me reddentis agelli,
  2. quem tu fastidis, habitatum quinque focis et
  3. quinque bonos solitum Variam dimittere patres,
  4. certemus, spinas animone ego fortius an tu
  5. evellas agro, et melior sit Horatius an res.
  6. Me quamvis Lamiae pietas et cura moratur,
  7. fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis
  8. insolabiliter, tamen istuc mens animusque
  9. fert et amat spatiis obstantia rumpere claustra,
  10. rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum.
  11. cui placet alterius, sua nimirum est odio sors.[*]()
  12. stultus uterque locum immeritum causatur inique:
  13. in culpa est animus, qui se non effugit umquam.
  14. Tu mediastinus tacita prece rura petebas,
  15. nunc urbem et ludos et balnea vilicus optas:
  16. me constare mihi scis et discedere tristem
  17. quandocumque trahunt invisa negotia Romam,
  18. non eadem miramur; eo disconvenit inter
  19. meque et te. nam quae [*]() deserta et inhospita tesqua
  20. credis, amoena vocat mecum qui sentit, et odit