Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. horum tu in numerum voto ruis: invidet usum
  2. lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti,
  3. optat ephippia bos, piger optat arare caballus.
  4. quam scit uterque libens censebo exerceat artem.
  5. p.342
  1. Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,
  2. quorum hominum regio et qualis via (nam mihi Baias
  3. Musa supervacuas Antonius, et tamen illis
  4. me facit invisum, gelida cum perluor unda
  5. per medium frigus, sane murteta relinqui
  6. dictaque cessantem nervis elidere morbum
  7. sulfura contemni vicus gemit, invidus aegris,
  8. qui caput et stomachum supponere fontibus audent
  9. Clusinis [*]() Gabiosque petunt et frigida rura.
  10. mutandus locus est et deversoria [*]() nota
  11. praeteragendus equus, “quo tendis? non mihi Cumas
  12. est iter aut Baias,” laeva stomachosus habena
  13. dicet [*]() eques; sed equi frenato [*]() est auris in ore);
  14. maior utrum populum frumenti copia pascat;
  15. collectosne bibant imbres puteosne perennis
  16. iugis [*]() aquae (nam vina nihil moror illius orae: