Epistulae
Horace
Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.
- quam quae per pronum trepidat cum murmure rivum?
- nempe inter varias nutritur silva columnas,
- laudaturque domus longos quae prospicit agros.
- Naturam expelles [*]() furca, tamen usque recurret,
- et mala perrumpet furtim fastidia [*]() victrix.
- Non, qui Sidonio contendere callidus ostro
- nescit Aquinatem potantia vellera fucum,
- certius accipiet damnum propiusve [*]() medullis,
- quam qui non poterit vero distinguere falsum,
- quem res plus nimio delectavere secundae,
- mutatae quatient. si quid mirabere, pones
- invitus, fuge magna: Meet sub paupere tecto
- reges et regum vita praecurrere amicos.
- Cervus equum pugna melior communibus herbis
- pellebat, donec minor in certamine longo
- imploravit opes hominis frenum que recepit;
- sed postquam victor violens [*]() discessit ab hoste,
- non equitem dorso, non frenum depulit ore.
- sic qui pauperiem veritus potiore metallis
- libertate caret, dominum vehet [*]() improbus atque