Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. serviet aeternum, quia parvo nesciet uti.
  2. cui non conveniet sua res, ut [*]() calceus olim,
  3. si pede maior erit, subvertet, si minor, uret.
  4. p.318
  5. Laetus sorte tua vives sapienter, Aristi,
  6. nec me dimittes [*]() incastigatum, ubi plura
  7. cogere quam satis est ac non cessare videbor,
  8. imperat aut servit collecta pecunia cuique,
  9. tortum digna sequi potius quam ducere funem.
  10. Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae,
  11. excepto quod non simul esses, cetera laetus.
  12. p.320
  1. Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos,
  2. quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis,
  3. Zmyrna quid et Colophon? maiora minorave [*]() fama,
  4. cunctane [*]() prae Campo et Tiberino flumine sordent?
  5. an venit in votum Attalicis ex urbibus una,
  6. an Lebedum laudas odio maris atque viarum?
  7. scis Lebedus quid sit: Gabiis desertior atque
  8. Fidenis vicus; tamen illic vivere vellem,
  9. oblitusque meorum, obliviscendus et illis,
  10. Neptunum procul e [*]() terra spectare furentem.