Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. Urbis amatorem Fuscum salvere iubemus
  2. ruris amatores, hac in re scilicet una
  3. multum dissimiles, at [*]() cetera paene gemelli
  4. fraternis animis (quidquid [*]() negat alter, et alter)
  5. adnuimus pariter vetuli notique columbi.[*]()
  6. Tu nidum servas; ego laudo ruris amoeni
  7. rivos et musco circumlita saxa nemusque.
  8. quid quaeris? vivo et regno, simul ista reliqui
  9. quae vos ad caelum effertis [*]() rumore secundo,
  10. utque sacerdotis fugitivus liba recuso;
  11. pane egeo iam mellitis potiore placentis.
  12. Vivere Naturae si [*]() convenienter oportet,
  13. ponendaeque [*]() domo quaerenda est area primum,
  14. novistine locum potiorem rure beato?
  15. est ubi plus tepeant hiemes, ubi gratior aura
  16. leniat et rabiem Canis et momenta Leonis,
  17. cum semel accepit Solem furibundus acutum?
  18. est ubi divellat [*]() somnos minus invida Cura?
  19. deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis?
  20. p.316
  21. purior in vicis aqua tendit rumpere plumbum,